Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.13.1 | Cic. Fam. 9.13.4 (English) | >>Cic. Fam. 9.14.1 |
9.13.2
eadem causa fere est
M . Plani heredis , qui est item Calenus , Leptae nostri familiarissimus . hosce igitur ambos tibi sic commendo , ut maiore cura , studio , sollicitudine animi commendare non
possim . volo ipsorum causa , meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret , ut eius fortunae videantur in discrimen venire , non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare . quapropter , etsi saepe expertus sum quantum me amares ,
tamen sic velim tibi persuadeas , id me in hac re maxime iudicaturum .
9.13.3
peto igitur a te vel , si pateris , oro ut
homines miseros et fortuna , quam vitare nemo potest , magis
quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus , cum municipio
Caleno ,. quocum mihi magna necessitudo est , tum Leptae ,
quem omnibus antepono , dare .
9.13.4
quod dicturus sum , puto
equidem non valde ad rem pertinere , sed tamen nihil obest
dicere : res familiaris alteri eorum valde exigua est , a _eri vix equestris . quapropter , quoniam iis Caesar vitam sua
liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi , reditum , si me tantum amas quantum certe
amas , hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam longam , quam idcirco non fugiunt , ut et vivant cum suis et moriantur domi . quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi >, vehementer te
etiam atque etiam rogo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.13.1 | Cic. Fam. 9.13.4 (English) | >>Cic. Fam. 9.14.1 |